Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

25. Praestantius belgrádi (tenger-fehérvári) püspöknek adománya a székvárosa melletti evang. sz.-jánosi monostor számára. 1076. In nomine Patris et Filii et Sanctissimae Unius Trinita­tis ; et Trinae Unitatis Individuae. Notum sit omnibus íideli­bus tarn praesentibus ; quam futuris, quod Praestantius Bel­gradensis Episcopus gratia Divinae et humanae caritatis, Ec­clesiam Sanctorum Cosmae et Damiani, quae sita est in acuto vertice cujusdam monticuli non longe a supradieta urbe di­stantis, monasterio Sancti Joannis Evangelistae perpetualiter babere concessit. Ne autem aliquis succedentium , violentia Principum, Regis videlicet, Episcopi, aut Prioris ejusdem ci­civitatis temeraria mente, feroci tyrannide liaec statuta vio­lare audeat, et sua audacitate corrumpat; hujus concessionis sanctio ante personas virorum honestissimorum, et sanctae religionis cultum iugiter exequentium, absque ulla contradic­tione laudabiliter corroborata est; in praesentia scilicet do­minorum Laurentii totius Dalmatiae et Chroatiae Reverendis­simi Arcbiepiscopi; et domni Gebizonis Sanctorum Bonifacii et Alexii religiosissinii Abbatis, una cum Fulciano Fori Simphronii Yenerabili Episcopo, Apostolicae Sedis Aprocrisa­riorum, in vinea justitiae Dei totis viribus miserieorditer la­borantium; astantibus etiam Belgradensis Ecclesiae Archi­presbytero Drago, et omnibus Clericis utriusque civitatis, et donino Justo Prioré, Gregorio Judice, Drago, Praestantio, Mi­ehaele, Drusia, et fere totius supradictae civitatis clero favente ac populo. Anno millesimo ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, videlicet septuagesimo sexto, Indictione vero quintadecima, tempore ejusdem Gregorii septimi Papae, et Demetrii Dalmatiae et Chroatiae Regis, et domni Petri ejus­dem monasterii Abbatis religiosi. Quicumque autem corrum­perit, quod horum omnium laude confimatum est, Dei et eorum maledictionem perpetuo incurrat, Amen. (Farlati Illyricum Sacrum IY. köt. 5. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents