Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

2<>. Zirmus spalatoi privr, vagyis városi főnöknek végrendelete 1078. In nomine Domini nostri Jesu Cliristi. Ego Zirmus nunc Prior Spalatensis filius Praestantii bonae memoriae, olim item Spalatensis Prioris. Ex quo Dominus noster me clementi sua paternaque visitatione dignatus est, adversa valetudine, va­riisque eorporis ineommodis vexari eoepi, et cum supremum vitae diem mihi imminere liauddubius existimem, jussi accer­sirí filium meum Dominicum Dabrium Abbatem Sancti Ste­phani, qui cum venisset cum suis monachis, ut me inviseret, quinimmo ut mihi consilia aniinae profutura suggereret; om­nes pariter adinonere me hortarique cocperunt, ut monaclia­lem habitum induerem, et in eorum familiam nomen profiteri, eorumque fráter esse vellem. His hortationibus permotus sa­crum illum habitum suinpsi, quem antea ob mea delicta sus­cipere abnueram, et suinmopere gavisus sum me adscriptum fuisse catalogo servorum et fratrum Sancti Stephani, apud quem, ut eorpus meum humaretur, etiam atque etiam oravi. Porro dono tradoque liuic nostro filio et Abbati Ecclesiam Sanctae Mariae de Palude , quam a parente meo accepi, ea prorsus ratione ac formula, qua mihi tradita fűit, nonjure haereditatis a consanguineis in posteros devolvendae, sedjure possessionis, translatae in servos Dei atque in supradictum coenobium Sancti Stephani. Ilis Actis interfuerunt infrascripti testes: dominus Joan nes Ataima; dominus Petrus Corvus; dominus Benedictus Calmon. Ego ven> Theodorus Presbyter scripsi, et testis adfui. (U. o. III köt. 118. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents