Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

tempore fuerit, uel ipsi saliuarii inde percipere, totaliter cé­dát in usus Ecclesie uestre, nec a salinariis ueteribus uel no­nis, aut aliis personis, permittemus uos aliquo modo molestari, nec nos ipsi molestabimus, quin possitis, quidquid uobis pla­cuerit, facere semper de salibus ipsis, ex quo in dicto ter­mino non fuerit uobis pecunia persoluta. Idem dicimusde se­eundo termino, uidelicet, quod a festő Beati Nicolai usque ad festum Beati Thome Apostoli pro salibus, quos in domo uestra apud uos habebitis sub sigillo salinariornm, et Prelati uestri. faeiemus uobis solui argentum secundum estimacionem supe­rius annotatam; quod si factum non fuerit, uolumus, quod idem fiat. quod in casu superioride salibus primi termini dic­tum est. Argentum uero, quod uobis faeiemus persolui, erit in bonis frixaticis, uel in argento, cuius decima pars combure­tur. Vt autem huius nostre confirmacionis, et concessionis, et libertatis pagina robur perpetue obtineat firmitatis, contra quam scienter non ueniemus, nec contra alia priuilegia Mona sterio uestro a nobis, aut a predecessoribus nostris indulta, Regio sigillo ea uolumus communiri; statuentes, ne nos, aut nostrorum aliquis successorum, uel aliquis alius, contra ea quidquam audeat attemptare, uel ei ausu tenierario contraire. Dátum per manus Reuerendi Vgulini Colocensis Archiepisco pi, et aule Regie Cancellarii, anno Dominice Inearnacionis M° CC° XXX° III 0 Indictione VI., kalendis Octobris. Venera­bili Roberto Strigoniensi Archiepiscopo existente, Cleto Agri­ensi, Gregorio Jauriensi, Briccio Waciensi, Bartholomeo Ves­primiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Quinqueeccle­siensi, Renaldo Vltrasiluano, Bulchv Chenadiensi, et Benedicto Waradiensi Episeopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Comite Palatino, Demetrio aule nostre Curiali Comite et Bachyensi, Nicolao filio Bors Supruniensi, Latisslao Mussu­niensi, Petro fratre Marcelli Nitriensi, Stephano Bichoriensi Comitibus, Nicolao Magistro Tawarnicorum et Comite Poso­niensi, Mauricio Dapiferorum, Michaele Agasonum, Bagyn Pincernarum Magistris, et aliis quam pluribus Coniitatus te­nentibus, Regni nostri anno tricesimo. (A pannonhalmi főapátságnak levéltárában őrzött ú. n. vörös könyvből. V.ö. III. Béla királynak adakozását tárgyazó 1192-ki okmányát fentebb llő.sz.a.)

Next

/
Thumbnails
Contents