Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

333. II. Endre király megerősíti a választott birák által Úrias pan­nonhalmi apát, s annak jobbágyai és népei közt ezeknek szolgá­latairól hozott ítéletet. 1233. Andreas Dei gracia Rex Hungarie vniuersis Christi tide­libus presentes litteras inspecturis salutem et omne bonum. Cum Regie intersit Maiestatis de statu omnium Ecclesiarum in ambitu sui Regni existencium diligenti sollicitudine uigil lare; precipue de earum cura ac prouisione debet esse sollici­tus et attentus, que ad ejus solius personam nullo medio per­tinere dinoscuntur, etquicquid de earum statu arbitrorum sen­tencia racione previa ordinat et diffinit, ne processu temporis aliquo easu emergente possit infirmari, auctoritatis sue niuni mine inconcussam eis debet tribuere firmitatem. Eapropter presentis etatis et future posteritatis noticie volumus eluces­cere 7 quod cum inter Vriain Abbatem Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié ex una parte, et jobagiones ac populos eius­dem Ecclesie ex altéra, discordia fuisset exorta; utrisque par tibus pro suo grauamine nobis instanter conquerentibus, ut iusticia et ueritas nobis pateret per effectum, uiro sancte con­uersacionis, Magistro Enoch, fratri uidelicet Ordinis Predica froruni a nobis, et Magistro Cognoscenti Canonico Strigoniensi. Capellano domini Jacobi Prenestini Electi, tunc temporis Regni nostri Legati ex parte ipsius, inquisitoribus super pre­missis constitutis, prout in ipsis tam ex parte Abbatis, quam jobagionum etpopulorum suorum tamquam inarbitros etconi­positores extitit compromissum, arbitrium ipsorum iustum et honestum approbantes, ac per omnia commendantes, sicut in litteris eorundem diligenter perlectis contineri inspeximus. auctoritate Regia duximus confirmandum. Quarum tenor ta­lis est : Cum Patre stb. (mint alább 340. sz. a.) Nos igitur tam ad peticionem Abbatis supradicti, quam jobagionum et populorum suorum instanciam, hanc nostre

Next

/
Thumbnails
Contents