Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

321. Dénes nádornak ítélete Péter Móricznak fia, és Poth Pothnak fia közt. 1232. Dionisius Dei gracia Palatínus vniucrsis presens scrip­tum inspecturis salutem in uero salutari. Notum fieri uolumus presentibus et futuris, quod Petrus filius Mauricij, Poth filium Poth ad nostram asciuit presenciarn, ágens contra eum tali forma: quod omnes populi ad Poth pertinentes, et milites extranei de Theutonia suo adiutorio uenientes, in suum ca strum nomine Pordan irruentes dampnum ei ducentarum mar­carum intulissent. Contra hec Poth respondens hoc totum de­negauit; asserens non suamvim, nec extraneam aliquid ei in tulisse, nec consilium ipsius in talibus fuisse. Vtriusque autem partis responsione audita, testimonio legitimo Petro acquisi­tori (így) suam assercionem jussimus comprobare, certo ter­mino assignato; in quo Petrus personaliter non comparuit, sed homo ipsius accedens, testes, quos debuit, non adduxit, litteras uero Regis attulit liunc modum continentes: Nos A. Dei gracia Rex llungariae precipimus tibi D. nostro fideli Palatino; quatenus Petrum iudicio non condem pnes, quia in nostro est negocio constans in nostri confinio Regni prouidendo; sed adhue iudicata testimonia adducere permittas. Nos ütem ordine iudiciario ipsum P. decernebamus re­mansisse, sed ad domini Regis preceptum distuliraus, usque dum Regis personam uiseremus. Rege ergo Strigonij existente, presentibus suis Barronibus Jula Bano, Demetrio Judiee Aule Regie, Dees, magistro Demetrio fratre Marcelli, et alijs viris discretis et honestis ; ad Regem acccdentes, seriem huius cause viua uoce enarrauimus. Super quo Rex cum suis Barronibus clementer decernens, iterato Petro dedit facultatem eompro­bandi; iudicio cuius ante responsiouein persoluto, probacionis terminum octauas Sancti Martini assignando. In quo idem Petrus nec iudicium instituit, nec testes adduxit; unde ipsum

Next

/
Thumbnails
Contents