Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

remansisse, et Poth iustificatum sentenciauimus. Idem autem Petrus super Poth uomen infidelitatis imposuerat, in quo am­plius non fecit mencionem, nec potuit lucidare. Petrvm ergo conuictum omnino, Poth autem libere et honorifice iustifica­tum decreuimus, accepto circa nos residencium consilio et consensu. Et vt hoc perpetue scripture uiuacitate roboretur, preseutem pagiuam eidem concessimus dupplicis sigilli nostri munimine; pristaldo nostro Doch fratre Pauli de Scunda in hac causa mediante. Anno Gracie M° CC° XXX 0 Ij° (Eredetie börhártyán, a fejér selyem-zsinóron függő pecsét már lemállott; a mélt. b. Révay család levéltárában.) 322. Gyula szlavóniai bánnak ítélete Pukuvi Marczell és Abraham comesek, s Dursan és érdektársai közt. 1232. Jula Banus tocius Sclauonie et curialis Comes Regie (igy) vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens seriptum inspecturis salutem et omne bonum. Vniuer­sitati vestre declaramus, quod cum coram nobis inter Comites Marcellum et Abraham de Pukur et totam cognacionem eorum ex vna parte, et inter Dursan, Comitem Martinum, Deucher et Wlchie filios Radeuan ac Comitem Hodos et eorum cogna­cionem ex altéra parte quedam causa super quadam terra, que Topolouec nuncupatur in Pukur habita fuisset ventulata, cum conseusu nostro ad pacem peruenerunt, tali tamen con­dicione, quod si altéra pars iterato litem remoueret, CC pen­sas alie parti persolueret; terram tamen supradictis Comiti Dursan et fratribus suis in pace dimiserunt possidendam. Pri­ma meta huius terre ineipit ex parte orientali in quodam mon­ticulo, cuius nomen est Babinagorycha; inde versus meridiem quandam viam transeundo descendit ad siluam Rauen; inde

Next

/
Thumbnails
Contents