Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
377. Bertalan veszprémi püspök bizony ságlevele Cherner f a kenesei templom kegyurának végintézkedéséről. 1231. Bartholomeus Dei gracia Wesprimiensis Episcopus omnibus, ad quos presentes littere perueuerint, salutem in Domino Jesu Cbristo. Noueriut vniuersi, quod cumSpiritus Sancti gracia illustrante in ecclesia Sancte Crucis de Kenesa quedam altaria ad instanciam Chernerij, patroni eiusdem ecclesie, consecraremus, ibidem Chernerius idem recognoscens vitám presentem esse transitoriam et caducam; prout ipse prius iu mente concepisse dicebat; accedente consensu et voluntate vxoris sue, de omnibus bouis suis, que ipse tunc temporis pacitice possidebat, taliter in nostra et multorum ibi proborum virorum existencium presencia ordinauit; ita videlicet, quod quedam pro remedio anime sue et parentum suorum contulit ecclesie memorate; quedam vero dedit vxori sue tam pro dote sua, quam eciam pro quadam summa pecunie, videlicet pro centum et quinquaginta marcis argenti, in quibus se sibi teneri dicebat pro eo, quod dictam summám pecunie expenclerat in proseeucioue suarum causarum; nec non eciam pro auiore dicte vxoris sue, que sibi legitime copulata, et fidem seruans coniugalem ipsum semper deuocione debita pertractauit. Jam dicte igitur vxori sue, videlicet domine Dominice contulit medietatem cuiusdam predij sui uoniiue Golombuk, que iacet versus partém meridionalem, secundum quod publica transit strata per médium ville ; cui eciam ibidem dedit boues ad vsum duorum aratrorum, et sex vineas, et quinquaginta porcos, et viginti homines iuter seruos et aucillas, quorum nomina sunt hec; videlicet Mathus, Moguya, Zumbotka, Stephan, Jacob, Peturka, Mezov, Myxa, Zempch, Dardaz, Muta, Pusun, Zuga, Chekez, Johana, Nacliteka, Johannes, Zalaas, Maria, Stephania cum duobus suis infantibus. De quibus omnibus nomiuatis vxor sua se esse contentam asseruit coram nobis et aliis viris discretis et honestis, videlicet Iwan Bauo, 32*