Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

310. A veszprémi káptalan bizonyságlevele, hogy Schopa Boduennek fia, és István mester M urnák fia, Schakadat peres birtokra nézve barátságosan egyezkedtek. 1230. A B C D Capitulum Vesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Vniuersitati vestre litteris declaramus presentibus, quod Scbopa filius Boduen, et Nicholaus, et Petrus ex una parte ; (item) Stephanus magister filius Mur ex altéra ad nostram accesserunt preseneiam ; et prenominatus Schopa coram nobis retulit, quod cum quandam terram Schakadat a predicto Stephano uellet requi rere; et super hoc a Colomano Rege pristaldum nomine Mi chaelem recepisset; et eum eundem Stephanum uoluisset co­ram Colomano Rege conuenire ; Rex Colomanus commisit eos­dem sentencie quorundam jobagionum, videlicet Andree Co­mitis, et Johannis filij Syrac, et Germani filij Thome iudican dos ; predicti autem jobagiones intelligentns, quod predietus Stephanus non posset, nec deberet facere, quin prenoniinato Schope aliquam terram daret, iuxta sentenciam eorundem jobagionum iam dietus Stephanus dedit predicto Schope aliam terram diuersas metas a predicta terra habentem; et huic discussioni Schopa, et fratres eius Nicholaus et Petrus, et jo­jobagiones castri Simigiensis videlicet Stephanus et Marcel lus, qui in hac parte iuxta predictum Schopam steterant, con senserunt; eciam dictam terram Schakadat reliqueruut pre­dicto Stephano libere possidendam. Est autem terra, que data est in concambio, his metis designata : Ineipit a Schakadat; et vádit ad orientem iuxta terram Thadei; et inde tendit ad fluuium, qui dicitur Cugmater; et inde protenditur ad Scheg; et inde exit ad terram Peterne, et intrat fluuium Vrman; et inde ascendit et vádit ad viam, per quam uenitur ad Culun; et inde descendit iuxta terram Martini et Gergij; et reuertitur ad Schakadat, vnde inceperat*; et vltra Schakadat est p

Next

/
Thumbnails
Contents