Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
dertina Ecclesia, quam ceterae Ecclesiae Dalmatiarum, Arben. sis, Veclensis, Absarensis, quae sunt in occidentali parte positae; Ecclesiae vero aliae, quae in oriente habentur, idest Stagnensis, Ragusiana, et Catharitana eamdem plenitudinein sedibus, et terminis suis in omnibus catholicae fidei dogma adsequuntur. Nonensis vero Ecclesia non Episcopum antiqui tus, sed Archipresbyterum sub ditione Episcopi habnisse cognoscitur. Constat legitime, ut ipse Episcopus in qualibet Ecclesia ex his Ecclesiis, quas primis temporibus babuisse Episcopos omnibus patet; cum sint utrinque omnes populatae, et Deo adjuvante sacerdotum et plebium copiam habentes pro ponatur, sive in Scardonitana Ecclesia, vei Sisciana, aut certe in Delminensi Ecclesia. Quod si immensum pontificii subire delectat, et unam sibi Dioecesium sufficere uonvult, baruni trium magnitudinem Dioecesei ponderis ad interitum suum et eorum suscipiat; dum neque plebs perfecte ab eo pontificali munere percipere valeat gratiam juxta Samtorum Patrum statuta, neque ipse adimplere suum in eis officium valeat, cum sit propter multa terrarum spatia difficile peragrari. His ita secundum Apostolicam jussionem Madalbertus venerabilis Episcopus perscrutatus omnia et eomperta veraciter, feliciter sancivit; ita ut nullus unquam hujus ordinationis violator existat; cum cuncta, quae praelibata, per dictum Apocrisari um Romano Pontifici fuerint praesentata, et ab eo Divina auctoritate, et Sancti Petri, per suas litteras, et pallii missio ne confirmata. (Ugyanott III köt. 103. 1.; UoNCM HXNQ. BIST. — DIPL. 11, 2