Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
8. VI. Leo pápának bullája, melylyel a clalmátiai püspököknek meghagyja, hogy János spalatoi érspk felsőbbségét elismerjék, és püspöki jogaik gyakorlásában megyéjök határain túl ne terjeszkedjenek. 928—929. Leo Episcopus servus servorum Dei Formino Sanctae Jadaratensis Ecclesiae Episcopo, et Gregorio Sanctae Nonensis Ecclesiae Episcopo, oinnibusque Episcopis per Dalmatiam commorantibus clilectis filiis et fidelibus nostris. Quia gratuita Dei omnipotentis misericordia vos in Episcopali infula constituit, dignum est, ut vestro Metropolitano Sanctae Spalatensis Ecclesiae Arcliiepiscopo summám reverentiam exliibere delectemini, quatenus per ordineni, et normám justitiae gradientes securi, et intrepidi valeatis ad Divinam contemplationem pervenire. Nam quid deterius esse cernitur, quam Episcopus proprioMetropolitano inobediens esse, cum scriptum sit inAfricano Concilio: „Nihil Episcopum praeter conscientiam proprii Metropolitani aliquid agere debere." Et si ita est, cum seimus, quia ita est, ut nullus Episcopus debeat proprium suum Metropolitam ignorare ; cur vos Dalmatiarum Episcopi contemptores, et quasi per latrocinium alienas Parochias diripientes, usurpatis vobis profanum nomen,quod ab antiquis patribus vobis ereptum esse cernitur. Unde monemus vos, ut omnes Episcopi in propriis limitibus sint contenti. Forminum namque monemus, ita suam parochiam retinere, quemadmodum in antiquis temporibus mansit; similiter Absarensis Ecclesiae Episcopum, et Arbitanum, atque Ragusitanum, Spalatensein etiam Archiepiscopum in Croatorum terra volumus, ut propriam suam parochiam retineat, quemadmodum autiquitus Salonitana Ecclesia retinebat. Quia non potest parochia infra muros Civitatis, sed per longinqua spatia terrarum in plebibus, et villis, et curis 7 et Ecclesiis, et in populo autiquitus determinato. Gregorinm vero, qui prohibitate temporis in Croatorum terra Episcopus effectus est, praecipimus in sola Scardonitana Ecclesia tantummo-