Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

285. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Osl comes örökvallás utján Vicza helység birtokát szerezte. 1227. Capitulum Geuriense universis presens scriptum inspec­turis salutem et oraciones in Domino. Notum sit universis tam futuris, quam presentibus, quod Osl Comes filius Osl Comitis in nostra presencia assistens, protestatus est, terram populo. rum de villa Wiccza, duobus aratris sufficientem, pro X mar­cis argenti emisse, et pecuniam plene persoluisse quibusdam ex eisdem populis, Tymoc videlicet, Tunsa, Johanne, Grego­rio, Tancb, Scemere, Tympa et Jula presentibus, et idem tam pro se, quam pro alijs cognatis suis, qui presentes esse ne­quierunt, confitentibus; Paulo filio Fechyr, Andrea filio For­cos jobagionibus Castri Supruniensis presentibus, nec eisdem populis contradicentibus, sed pocius asserentibus, quod cum bij populi essent filij jobagionum predicti Castri, terram suam libere et nulla prohibicione interueniente vendere possint. Ter­ra vero prescripta hec habét loca metarum; ab oriente, ubi conterminatur terre Wodos et Klary, est meta; a meridiana parte conjungitur terre eiusdem 0. empte a Jacza et Mogd; ab orientali, ubi tendit ad stagnum, quod wlgariter dicitur Baluanus, est meta; a septentrione, ubi conterminatur terre Fortunád, est meta. Nos vero utriusque partis peticioni satis­facientes, litteras presentes sigillo nostro roboratas, conferre decrevimus. Anno Incarnacionis M. CC. XXVIJ. (Az eredeti után A. Sz. Nagy Imre, Hazai Okmánytár I. köt. Győrött 1865. 8. L) MOSVM. HCX». HJÍT. — dipl. 11. 29

Next

/
Thumbnails
Contents