Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

nae Ecclesiae Sclavinorum terra nrinisterium sacrificii pera gant, in Latina scilicet lingua, non autem in extranea; quia nullus filius aliquid loqui debet, vei sapere, nisi ut páter ei insinuaverit; et quia Sclavi specialissimi filii Sanctae Roma­nae Ecclesiae sunt, in doctrina matris permanere debent, si­cut ait Apostolus: „Filioli, quos per doctrinam Evangelii ego genui", et iterum : Filius sapiens laetificat patrem*" In hoc utique gaudemus, si Sclavi nostram doctrinam sequi delecten­tur, ut Deo sacrificium gratum exhibeant. Quoniam qui non fide sacrificant et Deo pura libamina offerunt, vereor ne illis veniat, quod seriptum est: „Maledictus homo, qui opera Dei negligenter facit." Unde vos moneo, ut rnala radix in vestris partibus minimé pullulet; sed vestra praedicatione assidua defaecata maneat; ut Deo fructum offerre valeatis per prae­dicationem vestri ministerii, alium centesimum, alium sexage­simum ; qui habét aures audiendi audiat. (Ugyanott III. köt. 93. 1.) 5. A 925-ki spalatoi nemzeti zsinat határozatai. I. Quoniam antiquitus Beatus Domnius ab Apostolo Pe­tro praedicare Salonam missus est, constituitque, ut ipsa Ec­clesia et Civitas, ubi sancta ejus membra requiescunt, inter omnes Ecclesias provinciáé hujus Primatis habeat, et Metro­polis nomen super omnes Episcopos legitime sortiatur: ita dumtaxat, ut ad ejus jussionem Episcopi, qui per Divinam gra­tiam cathedram ipsam retinuerit, et Synodus celebretur, et consecratio Episcoporum , quia dicente Domino : „Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae." II. Ut in cunctis Ecclesiis, in quibus supra recolitur Episcopus habitasse, nunc autem clero, ordine, et populis sufficiens adest intra Diaeceseos limites, Episcopus habeatur;

Next

/
Thumbnails
Contents