Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

quia juxta decreta Patrum, non licet in modicis civitatibus, vei villis Episeopos statuere, ne nomen Episeopi vilescat, et ut Episcopus vacans vacantem Dioeeesim cum consilio Metro­politani, et caeterorum Episcoporum commune accipiat. III. Quoniam minimé termini a Patribus statuti trans­ferri debent, unusquisque Episcopus descriptos sibi terminos possideat, et alienam Dioeeesim nullatenus invadat; jure pro­prio servato in regnandis, consecrandis Ecclesiis, vei sacerdo­tibus promovendis, atque a suo Episcopo Chrisma accipi­endum. IV. Ut possessiones Ecclesiaruin, quae pro peccatis con­ditorum oblatae sunt ad honorem Sanctorum, saecularibus minimé mancipentur: quia res Deo semel dedicata humano dominio subdi non debet. V. Ut si qua Ecclesia vei possessio per privilégium a fidelibus sub anatliemate in principali Ecclesia Sancti Petri Apostoli subditae sunt, minimé subtrahantur, quatenus et offe­rentes, et res ipsas tuentes Christi clavigeri Petri tueantur suffragiis. VI. Ut si Divino judicio in tumultu plebis Princeps pro­vinciáé occidatur, quia quod a multis committitur, inultum manet, vei pro ipso reatu quis cognoscunt, obnoxii debent esse proipsa anima eleemosynas facere, et si quam Ecclesiam dedicavit, vei libertos fecit, defendere , uxorem aut filios fo­vere benigne. VII. Ut si quis malignus diaboli spiritu aflflatus, singulari consilio, sicut Judas dominum suum occiderit, lapideo collo suspenso, ferro corpore praecinctus, exul poeniteat. VIII. De Episcopis Ragusitano et Catbaritano, quorum manifeste una sedes dignoscitur, ipsam Dioeeesim aequa lance inter se dividant, ita, ut si unus dictae Ecclesiae pastor obie­rit, donec ordinetur Episcopus, residens Episcopus ipsius Ec­clesiae Ecclesiasticam curam gerat. IX. De Licinio Episcopo, ut in Ecclesia, in qua ordina­tus est, contentus permaneat: et nullus deinceps in ea Episco­porum , vei Presbyterorum IMissam celebret, donec proprius Episcopus eam consecret canonice. Si quis postmodum prae­sumptor in ea contra praemissa fecerit, a nostro collegio ex­cludatur. Quod si dictus Licinius nec legaliter in sua Ecclesia

Next

/
Thumbnails
Contents