Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

4. X. János pápa levele, melylyel János salonai (spalatói) érseket és ennek sujfraganeus püspökeit felszólítja, hogy a római egy­ház szokásait híven kövessék. 925. körül. Joannes Episeopus servus seruorum Dei Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Joanni Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo omnibusque suffraganeis. Cum Religio vestrae dilectionis per tot annorum curri­cula, et mensium spatia Sanctam Romanam, et Apostolicam, atque Universalem Ecclesiam, in cujns cathedra Deo auctore nos praesidemus, visitare neglexit, omnino miramur. Cum per caritatis augumentum omnis religio ad soliditatem fidei, et ad lapidem pertinet, sicut scriptum est: „Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam"; meam videlicet, quod aliud dicere, nisi absque reprehensione, et in fidei robo­re solidatam non habentem maculam, aut rugam, a qua omnes Ecclesiae augmentum intelligentiae, atque saporem bonae doctrinae suscipere debent. Et quia fama revelante eognovi­mus, per coníinia vestrae Parochiae aliam doctrinam pullu­lare, quae in sacris voluminibus non reperitur, vobis tacenti­bus, et consentientibus , valde doluimus juxta illud Apostoli: „Si quis aliud docuerit, praeter id quod in sacris Canonibus, atque voluminibus reperitur, etiam si Angelus de coelo fuerit, Anathema sit." Sed absit hoc a fidelibus, qui Christum colunt, et aliam vitám per operationem se credunt posse habere , ut doctrinam Evangelii atque Canonum volumina Apostolicaque etiam praecepta praetermittentes, ad Methodii doctrinam con­fugiant, quem in nullo volumine inter sacros auctores compe­rimus. Unde hortamurvos, dilectissimi, ut cum nostris Episco­pis, Joanne scilicet Sanctae Anconitanae, et Leone Sanctae Pelestrinae Ecelesiarum Dei juncti, cuncta per Sclavonicam terram audacter corrigere satagatis: ea videlicet ratione, ut nullo modo ab illorum supradictorum Episcoporum doctrina in aliquo deviare praesumatis. Ita ut secundum móres Roma-

Next

/
Thumbnails
Contents