Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
vestros tenerrimos pueros a cunabulis in studio literarum Deo offeratis ; quatenus Divinitus informati vos suis admonitionibus valeant relevare ab illecebris delictorum ad supernam pátriám, in qua Christus est cum omnibus electorum agminibus. Quis etenim speciális filius Sanctae Romanae Ecclesiae, sicut vos estis, in barbara, seu Sclavinica lingua Deo sacrificium oíFerre delectatur ? Non quippe ambigo , ut in eis aliud nianeat, qui in Sclavinica lingua sacrificare contendunt, nisi illud quod scriptum est: „Ex nobis exierunt, et non sunt ex nobis." Nam si ex nobis essent, manerent utique nobiscum nisi in nostra conversatione, et lingua. Unde iterum atque iterum vos monemus, dilectissimi filii, ut in vestra conversatione maneatis, et linguam, et praecepta Reverendissimorum Épiscoporum Joannis Sanctae Anconitanae Ecclesiae, et Leonis nostri faniiliarissimi Sanctae Palestrinae Ecclesiae, a nostro latere vobis transmissis, in omnibus nobis creduli, atque perspicaci industria suffulti audiatis. Quod vobis attentius commendamus, ut illorum admonitionibus obediatis, et quidquid vobis ab illis injunctum fuerit ex Divinis sive Canonicis argumentis, sub omni celeritate obedienter adimplere satagite, si non vultis sequestrari a nostro Collegio. (Farlati Illiricum Sacrum, III. köt. Veleneze 1765. 94. 1.)