Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

dimus etiam novi et veteris testamenti, legis ac Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem, Deum ac Dominum om­nipotentem. Hec est vera fiiles Catholica, ac hanc super di­ctis articulis tenet et predicat Sacrosancta Romana Eccle­sia : sed et propter diversos errores a quibusdam ex igno­rantia et ab aliis malitia introductos, dicit et predicat eos, qui post baptismum in peccata labuntur, non rebaptizan ; sed per veram penitentiam suorum posse consequi veniam peccatorum. Quod si vere penitentes in caritate decesserint, antequam dignis peniteutie fructibus de commissis satisfe­cerint et omissis, eorum animas penis purgatoriis post mor­tem purgari, et ad penas huiusmodi revelandas prodesse eis fidelium vivorum suffragia, missé scilicet sacrificia, oratio­nes et elemosinas, et alia pietatis officia, que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consveverunt secucdum Ecclesie instituta. Illorum igitur animas, qui post sacrum baptisma susceptum nullám omnino peccati maculam incurreruní; illas etiam, que post contractam peccati maculam, vei in suis manentes cor­poribus, vei eisdem exute, prout superius dictum est, sunt purgate, in celum mox recipi. Illorum autem animas, qui in mortali peccato, vei cum solo originali decedunt, mox in in­fernum descendere, penis tamen disparibus puniendas, eadem Sancta Romana Ecclesia credit et firmiter asseverat • et quod nichilominus in die judicii, omnes homines ante tirbunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem. Tenet etiam et docet eadem Romana Ec­clesia, septem esse ecclesiastica sacramenta; unum scilicet baptizma, de quo dictum est supra; aliud est sacramentum confirmationis, quod per manus impositionem Episcopi con­ferunt crismando renatos; aliud est penitentia; aliud eucha­ristia; aliud est sacramentum ordinis ; aliud est matrimo­nium; aliud est extrema unctio, que secundum doctrinam Beati Jacobi irfirmantibus exhibetur. Sacrameutum eucha­ristie ex azimo conficit eadem Romana Ecclesia, tenens et docens, quod in ipso sacramento panis vere transubstan­tiatur in corpus, et vinum in sanguinem domini Jesu Christi. De matrimonio verő tenet, quod nec unus vir simul plures uxores, nec una mulier simul habere permittitur plures vi­ros; soluta vero lege matrimonii per mortem alterutrius con-

Next

/
Thumbnails
Contents