Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)
iugum, secundas et tertias et deinceps nuptias successive licitas esse dicit, si impedirnentum cauonicum ex eausa alia non obsistat. Ipsa quoque Sacrosaucta Romana Ecclesia summum et plénum Primatum et Principatum super universam Catholicam Ecclesiam obtinens, quem se ab ipso Domino in Beato Petro Apostolorum priucipe seu vertice, cuius Roinanus Pontifex est successor, cum potestatis pleuitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit, sicut pre ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et si que de fide suborte fuerint questiones, suo debet iudicio diffinire. Ad quam potest gravatus quilibet in negotiis ad fórum ecclesiasticum pertinentibus appellare, sed et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius potest recurri iudicium, et eidem omnes ecclesie sunt subiecte, ipsarumque Prelati, et obedientiam et reverentiam sibi debent; apud quam sic plenitudo potestatis consistit, quod ecclesias ceteras ad sollicitudinis partém admittit. Quarum multas, et Patriarchales precipue diversis privilegiis eadem Romana Ecclesia lionoravit, sua tamen prerogativa tam in geueralibus Conciliis, quam in quibuscumque aliis semper salva. Dátum apud Urbem-Veterem X. kalendas Április, Pontificatus nostri anno quarto. (IV. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. 1. k. 376. 1. Ugyanazou pápának a bolgárok fejedelméhez írt levelét 1. Fejérnél Cod. Dipl. VII. k. 5. r. 491. 1.)