Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

nubem erroris eliminat, commoda salutis impendit, et eterne vite gaudia suis sectatoribus repromittit. Hec quippe alibi ad salutem haberi non potest, quam in communione ipsius Sa­crosancte Romane Ecclesie, que Divinis et Apostolicis ora­cu.'is universis Ecclesiis est prelata., et super omnes summum et precipuum optinet principatum. Quia vero ea, que salutis tue ac populi, cui prees, incrementum respiciunt, notis de­sideriis affectamus, fraternitatem tuam rogandam duximus et in Christi visceribus exhortandam, quatenus fidem huius­modi, quam, sicut premissimus , Romana tenet Ecclesia et observat, inconcusse prediees et teneas, ipsam promptis affectibus amplecti studeas, et Magnificum Principem, Geor­gium Imperatorem Bulgarorum Illustrem, cui super hoc sa­lutem zelantes ipsius nostras exhortatorias desíinanuis, nec­non et populos tue ac ipsius ditioni subditos, ad fidem tenen­dam eandem efficaciter dirigas et inducas. Tenet enim pro­babiliter nostra credulitas, quod in biis iuxta Dei et nostrum beneplacitum prosequendis exhibebis te voluntarium, facilem atque promptum, cum tu, si tamen ille sis, qui tunc erat Ar­chiepiscopus Bulgarorum olim coram quondam Magnifico viro Michaele Paleoiogo Imperatore Grecorum Illustri, eo tempore Constantinopoli residente, professus fueris in Pala­tio de Blachavia coram nobis, sicut a tua excidisse memória non credimus, oraculo vive vocis, te Pape Romano immediate subesse, tuncque ad hoc, ad quod te nunc inducimus, dispo­situs videbaris. Exhortationem igitur huiusmodi, fráter ca­rissime, que de caritatis radice procedit, devote suscipias, et studio efficaci adimplere procures, ut in retributione iu­storum extrema tanto remunerari donis potioribus merearis, quanto in orreum patris familias uberiores in te ac aliis bo­norum operum manipulos intraduces. Ceterum ut fides et eius forma fraternitati tue plenius innotescant, ipsas feci­mus presentibus aunotari. Que talessunt: Credimus hanc Sanctam Trinitatem , non tresDeos, sed unum Deum om­nipotentem, eternum, invisibilem et incommutabilem ; cre­dimus Sanctam Catholicam et Apostolicam unam esse veram Ecclesiam, in qua unum datur baptisma et vera omnium re­missio peccatorum; credimus etiam veram resurrectionem eiusdem carnis, quam nunc gestamus, et vitám eternam; ere-

Next

/
Thumbnails
Contents