Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
alios irruens in adversum exercitum tales titulos triumphi, talemque laudem obtinuit victorie, quorum memóriám non tollet obliuio in cternum. Quilicet hinc inde impugnaretur, et pugnaret, Belam tamen Ducem tunc intimum patris nostri defensorem, et militem strenuum, eius equo in beilo mortuo, ipse magister Petrus de medio cuney per probitatem suam et virtutem propriam redemit et reduxit. Ceterum post decessum ejusdem patris nostri nobis ad coronam Regiam et Regni solium per successionem hereditariam seu ordine geniture annuente Domino sublimatis, cum a dileccionis retribucione et fidelitatis munere, quibus idem magister Petrus propter tot meritorum suorum prerogativam a nobis fovendus fuerat, qui dam emuli sui iniqua confederacione falsa suggerentes ; et instigaeione felle plena animum nostrum avertissent, cum de nostrorum fidelium contubernio, et de domo nostra occasioraliter non ex causa effugare studuissent privatum honoribus et magistratu Dapiferorum, quibus ab eodem patre nostro digne fuerat sublimatus; ipse in huiusmodi adversitate constitutus fidelitatis sue meritum, et obsequiorum prémium, frequentem sanguinis sui effusionem cavens ex innocencia involvi oblivionis nubilo, in („quam" helyett) vicio ingratitudinis maculari semper mansit nobis in feruore fidelitatis, et aliis quos exaltaveramus ultra meritum nobis rebellantibus solus ipse magister Petrus ea, que sibi sic injuriose inrogata fuerant, pro beneplacito voluntatis nostre, licet non absque cordis amaritudiue equanimiter toleravit. Verum igitur (!) peracto alicuius temporis curriculo ab illorum manibus, qui nos nequaquam bene gubernabant, erepti, cum inter alios sollicitudines nostras cepissemus iutra mentis nostre archana revolvere et pensare in auimo, qualiter idem magister Petrus cui obsequiorum remuneracio ad tempóra nostra celitus fűit reservata, sine excessu suo privatus erat honoribus et quibusdam possessionibus suis, ac de domo nostra occasionaliter, sicut premisimus, effugatus, et qualiter huiusmodi vindictam iniuria amaritudinis non vacuam sibi ex aliorum mortifera fraude excogitatam pro nobis sustinuit pacienter, revocavimus eum , quia in nullo contra nostram Maiestatem apparuit excessi8se, sine nóta et irreprehensibiliter demorando. Et ut prenotatis et rnultis aliis actibus suis meritoriis per nos, licet