Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
non ad plénum, satisfiat, contulimus sibi, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus tolam possessionem Scynche cum tributis eius et vtilitatibus suis omnihus ac pertinencijs uniuersis, a Castro de Galgouch et eius jurisdiccione exceptam abantiquo penitus et exemptam jure perpetuo irrevocabiliter pacifice possideudam, sicut eciam primitus possessionem eandem magister Mauricius tempore Bele Inclyti Regis, avi nostri clare memorie tenuit pariter et possedit. Vt igitur hec nostre collacio robur obtineat perpetue íirmitatis, neque per quempiam lapsu temporum valeat aliqualiter retractari, presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule aostre Vice Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anuo Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo septuagesimo tercio, decimo kalend. Junij, Regui autem nostri anno primo. Venerabilibus patribus Nicolao, Sancte Strigoniensis Ecclesie Electo, aule nostre Caneellario ; Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Philippo Vaciensi aule Domine Regine, karissime matris nostre Caneellario, Comite Neugradiensi, Briccio Chanadiensi, Paulo Wesprimiensi, Thimoteo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi,Dionisio Jauriensi, et Petro Transilvano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus : Laurencio Palatino, Comite Supruniensi et de Barana, ac Judice Cumanorum; Henrico Bano totius Sclauonie; Egidio Bano de Macho et de Bozna; Johanne Wayuoda Transyluano, Comite de Zonuk ; Stephano Magistro Tauarnicorum nostrorum ; Ladislao Judice Curie nostre, Comite de Bana; Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum ; Comite Zulgageuriensi; Vgrino Magistro Agazonum nostrorum, Comite Syrmiensi; Laurencio Magistro Pincernarum nostrorum Comite de Kewe et de Karasu j Paulo Bano de Zeurino; Emerico Comite Symigiensi Dedalo Comite Zaladiensi; Michaele Comite Nitriensi, et aliis quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores. ! Ugyan IV. László király 1274-ki megerősítő okmányából; mint alább 17. sz a. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. k. 2. r. 95. 1.)