Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
preliandi, infantibus et senibus non parce ntes, juvenes et juvenculas captivatos in sui ritus malicie deducunt consvetudinem, ita quod potentiam suam taliter iam multiplicaverunt per eosdnm, quod ipsi Ungarie certum ex hoc immipet periculum et iactura, et terris etiam convicinis. Item in eodem Regno manifeste heretici et scismatici confoventur, terrarum profugi aliarum. Ecce ipsa Regina Ungarie est Cumana, proximi parentes eius gentiles sünt et fuerunt. Due filie Regis Ungarie Ruthenis, qui sunt scismatici, desponsate fuerunt. Soror iuvenis huius Regis Vathatio est tradita , Ecclesie inimico. Rutheni sunt scismatici, et Tartarorum nichilominus servitores. Lethwani et Pruthcni velud gentiles plures Episcopatus Polonie iam penitus deleverunt. Isti sunt parietes proximi nobis, in quibus, cum ardeant, rem nostram agi sine dubio iam videmus. Ut ergo de Principibus Teutonie taceamus, adeo in se sunt divisi, ut superiorem habere non intendant, quod desolationem et destructionem sue terre unus ab altero expectare videtur. Unde ad Christianitatem in nostris partibus defendendam, vei ad dampna transmaritimarum partium propulsanda inhabiles sunt omnimodo. Soli Regno Boemie imminere videtur in partibus nostris defensio fidei Christiane. Certe per has terras fnit introitus Tartarorum, et iterum expectatur. Nisi ergo vestra paterna providentia cavere voluerit periculis iam vicinis, sic studens in acquisitione terre sancte, quod non relinquat in periculo terras istas; volentes vitare Karibdim in Cillam utique incidemus. Ue Clero vero scribimusita vobis, quod in illis quidem, que sunt de vita et honestate eornm, satis in aliis Conciliis est provisum. De quibusdam vero emergentibus in terris nostris et nobis vicinis, nescimus autem, si sint generalia apud omnes, credimus ita esse : quod quoad paucitatem beneficiorum et eorum tenuitatem nimietas est, qui gaudere volunt privilegio clericali, ex quo nobis, qui Prelati sumus, maxima perplexio consuevit oriri. Cum enim talibus provideri non possit, coguntur mendicare in opprobrium ordinis clericalis; vei quod deterius est, nolentes fodere, artes mechanicas nescientes, quarum commercio vitám ducant, ad fúrta ; la-