Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
trocinia et sacrilegia convertuntur, et in talibus comprehensi quandoque traduntur Episcopis, quorum tandem careerem evadentes, perseverantes tamen in malicia consveta, interim deprehensi suppliciis deputantur, manibus indieantium et consentientium icquinatis, adeo ut multitudinem eff'renatam propter hoc accidat aliquando denunciari excominunicationis vinculum incidisse, propter 'quod inter Prelatos et laicos frequenter scandalum suscitatur. Plaeeat ergo Sauetitati Vestre, ex quo tanta est distantia Episcoporum in partibus nostris, quod de facili ad degradacioncm talium eonvenire non possint, iu talibus casibus, ubi incorrigibiles inveniuntur clerici, primo, secundo, et tertio in factis enormibus deprehensi, valeat Episeopus sine convocatione Episcoporum eos solus in sua sollempni Synodo , approbante ipsa Synodo, degradare, vei aliter propter multitudinem ipsos clericos capientium, sine difficilli accessu Curie Romane, ipsis laicis vestra studeat paternitas in absolutionis beneficio providere. Sunt alia vero, in quibus Clerum et Ecclesias seculares, conventuales, seu parochiales adeo contingit offendi, quod Sedem Apostolicam ab huiusmodi filiabus iam non oporteat expectare, quod crescant, cum eas cotidie in rebus et iuribus minui et decrescere videamus. Illa enim ostensio, que per Dominum in Evangelio et per Moysen in Veteri Testamento leprosorum sacerdotibus debebatur, per quam peccantium confessio intelligitur, de mcdio est sublaía. Predicationis verbum, quod eis in commisso sibi populo competebat, audiri contempnitur ab eisdem. Ipsas Conventuales et parochiales ecclesias in diebus dominicis et festivis non contingit a populo frequentari, et hoc maximé in civitatibus et oppidis, ubi predicatores et minores domicilia sua babent : solent enim dicti fratres primo diluculo dicere missas suas, usque ad horam tertiam non cessando, preter unam autem, quam dicunt solempniter in Conventu, legendo breviter continuant plures missas, et quoniam gaudent brevitate moderni, populus querit pocius missas alias, conventualibus et parrochialibus ecclesiis pretermissis. Consueverunt etiam dictis missis fratres detinere populum per sermonem, quare alias ecclesias non visitant, ut deberent. Consveverunt etiam dare indulgentiam duorum, trium, quatuor, decem et plurium an-