Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
42. IV. László király a tarnukuztári királyi tárnokokat megrí emesíti. 1277. LAdislaus Dei gracia Hungarie, Daluacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieqe Rex yniuersis Christi fidelibus presentem paginam iuspecturis salutem in omnium saluatore. Regalis Maguificencia sibi totis nisibus, totis uiribus famulantes graciosis et benivolis consueuit attollere donatiuis, vt consolacionis linteo fomententur, quos labor prolixior et famulatus deuocior approbauit. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium volumus peruenire : Quod tauarnicos nostros Cbotou et Chete, ac fratres eorundem, filios Hedrici, cum ipso Hedrico patre eorum; Michaelem et Lukach, filios videlicet Beed, filium Zumboth; Gueze filiutn Cheme, et Venceslaum filium Muz; Gregoriuin Chundor; Anias, Donk,Johannem,Tywoth,et Iwankam filios Iwanc; Lucám et Mydar, de Tarnukuztar , propter eorundem deuota seruicia, quibus nostre Maiestati se obsequiosos exhibuerunt famulatibus indefessis, cupientes prosequi Regalis gracie largitutis (így),a priori statu et condicione tauarnicorum cum terra ipsorum liberatos penitus et exemptos in cetum et numerum nostrorum seruiencium Regalium cum suis heredibus heredumque suorum successoribus duximus ex plenitudine Regalis gracie transferendos; volentes, ut ea gaudeant libertate, qua vtuntur et fruuntur ceteri seruientes Regales sub uexillo Regio militantes in ipsa terra Tarnukuztar, quam exemimus pro eisdem, (libere et pacifice moraturi, tanquam nobiles in terris suis hereditarijs conmorantes. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis viri magistri Thome, Electi Ecclesie Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M. ducentesimo septuagesimo septimo, Regni autem nostri anno sexto. (A győri káptalan 1381-ki átiratából. Ráth Károly.)