Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

43. IV. László magyar király I. Rudolf római-német királyhoz, hogy Otakar cseh király és annak emberei a követelt várókat birják még. 1277. Ne diu serraonibus immoremur, sed conscientiae no­strae secreta sermo succinctus percurrat, simplieiter teste altissimo, prout in cordis nostri continetur secretario, profi­temur, quod juxta felieis unionis foedera , quibus filialitatis ac societatis vinculis unum sumus, a vestris desideriis nostra nunquam discrepabit intentio , sed in omnibus, quae vestris blandiuntur affectibus , semper prompti et benivoli assurge­mus. Saue ad hoc, quod nuper Vestra Celsitudo Regia nobis conquerendo monstravit, videlicet adbuc quaedam vestra ca­stra a nostris fidelibus detineri in vestrum praejudicium oc­cupata, Vestrae Majestati taliter duximus respondendum : quod nos ab 0. et aliis , qui castra praedicta detinent, jam dudum eadem requisivimus, qui offerunt se paratos, quando­cunque Vestrae Serenitati placuerit, coram vestris Baronibus per omnia facere , quicquid juris luerit, et consonum rationi. Propter quod Vobis consulimus bona fide, quod ad terrarum nostrarum metas et terminos viros idoneos transmittatis, et nos de nostris aliquos adjungemus , ita, quod in ipsorum et praedicta castra detinentium praesentia quaestio hujusmodi fine amicabili terminetur. (Bodmann Fer. Jozs., Codex Epistolaris Rudolfi I. Rom. Regis, Lipcse 1806. 66. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents