Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
quod degentes sub eorum tyrampnide libentius metas mortis eligerent, quam sic vivendo tauta subire genera tormentorum. Exurgant itaque fidei zelatores ad defeosionem dicte regionis, eiusdem redemptoris martyrio consecrate, nec ad id tepescant eorum animi, sed ferventibus desideriis accendantur. Iloc enim ipse Dei filius inter cetera sollicitudinis humane servitia gratissimum reputat, et ob id illa rependit premia, que principaliter affectare debemus et petere, dum in valle positi presentis miserie, indulta nobis excurrimus tempóra servitutis. Cum igitur de te, quem habere credimus timorem Domini et amorem, quique multiplicibus donis virtu tum preditus, laudabiliter scis et vales profieere, ubi labores impendis, magnam in Domino fidiiciam habeamus, sperantes, ut in prosecutione presentis negotii constauter militans, illud efficacibus studiis et pleuis debeas affectibus promovere, fra ternitatem tuam rogamus et hortamur attente, in remissionem tibi pcccaminum iniungentes, quatenus huiusmodi predicte terre statum Christi fidelibus in Regno Ungarie per te, vei per alium seu alios Ecclesiarum Prelatos et clericos, religiosos et seculares, cuiuscumque dignitatis vei ordinis fucrint, quos ad hoc ydoneos esse cognoveris, diligenter exponens, eisque proponens sollicite verbum Crucis, ipsos iuxta datam tibi a Domino gratiam inteutis inducas monitis, et sedulis predicationibus exhorteris, ut cogitantes prudenter, quantum nunc indigeat ipsorum prefata terra succursu, ad subventionem eius promptis inteudant animis et viribus totis exurgant, crucisque suscepto siguaculo, iiluc spiritualibus armis et materialibus premuniti, de Divina quoque sperantes potentia, cum festinationc procedant. Et ut circa id eo libentius et animosius intendant, quo exinde dona spiritualia temporalibus proculdubio preferenda perceperint potiora ; nos de Omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, et illa, quam Deus nobis, licet indiguis, ligandi atque solvendi contulit postestate, omnibus vere peniteutibus et confessis, qui huiusmodi laborem iu propriis personis subierint, et expensis, plenam suorum peccaminum veniam indulgemus. Eis autem, qui non in propriis personis illuc accesserint, sed in suis dumtaxat expensis iuxta facultates et qualitates suas viros ydoneos de-