Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

stinaverint; et illis similiter, qni licet in alienis expensis, in propriis tamen personis accesserint, plenam suornm conce­dimus veniam peccatorum. Huius quoque remissionis volumus et concedimus esse participes iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum omnes, qui ad subventionem ipsius terre de bonis suis aliquam portionéin, vei alias consilium et auxi­lium impenderint opportunum. Volumus etiam erucesignatos illo privilegio illaque immuniíate gaudere, que in generáli crucesignatorum indulgentia eontinetur. Ut autem commissum tibi huiusmodi ministerium faeilius et utilius exequi valeas, tibi et predictis, quos in hoc cooperatores elegeris, convo­candi ob id quotiescumque et ubicumque videris expedire, cleros et populos locorum, in quibus te vei ipsos proponere contigerit verbum crucis, ut processionn liter cum devotione conveniant et predicationibus vestris intersint; Cleros eosdem ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam, appel­latione postposita, compellendi, ac pro eisdem predicationi­bus ferias, prout expedire videris, indicendi; concedendi quo­que omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad easdem convocationes et predicationes vestras accesserint, centum dierum indulgentiam plenam concedimus auctoritate presen­tium potestatem. Non obstantibus, si aliquibus cuiuscumque ordinis vei dignitatis existant, quod interdici, suspendi vei excommunicari nequeant, a Sede Apostolica sit indultum, et quibuslibet indulgentiis, privilegiis seu litteris ab eadem Sede obtentis vei obtinendis, per que predicta impediri vei defraudari possint, et de quibus specialem oporteat in nostris litteris fieri mentionem. Taliter igitur tu et alii, quibus huius­modi predicationis officium duxeris committendum, mandatum Apostolicum super hoc exequi procuretis, quod palmam glo­rie, que bellum Dei gerentibus in retributionem ab ipso im­penditur, vestra devotio consequi mereatur. Dátum apud UrbemVeterem IIII. Nonas Octobris (Pontificatus nostri) anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 249. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents