Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
24. A veszprémi káptalannak bizony ságlevele, a pannonhalmi apátság, s Pongrácz és Jlai közt i jószágcserér'ól. 1262. Capitulum Wesprimiensis Ecciesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notieiam tenore presencium volumus peruenire» quod constitutis coram nohis Marcello et Stepbano filiis Pongracii pro se et pro fratribus suis, Johanne videlieet et Ar tolpbo; ac pro predicto patre eorum ab vna parte, fratre Laurencio, Decano Monasterii Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié nomine et vice Abbatis et Mo.iasterii supradicti ex altéra; ijdem Marcellus et Stephanus confessi sunt quandam terram suam hereditariam Juren vocatam certis metis undique distinctam, sicut in príuilegio domini Bele Illustris Regis Vngarie contineri vidimus, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis se dedisse seu tradidisse Abbati et Monasterio predictis in concambium cuiusdam terre ipsius Monasterii Hagmas vocate certis metis vndique distinete, iure perpetuo possidendam. Et quia prefata terra Juren maioris quantitatis et utilitatis existit, idem Abbas et Monasterium in additamentum predicte terre Hagmas soluerunt coram nobis decem marcas Marcello et Stepbano supradictis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Dátum anno gracie M"CC° sexagesimo secundo. Venerabili in Christo patre Zlando Episcopo, Fauo Preposito, Fabjano Lectore, Paulo Cantore, Joanne Custode Ecclesie nostre existentibus. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)