Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
25. Lörincz országbírónak, a pannonhalmi apátság, s Pál és László mosonyi várjobbágyok közti, dorogi peres kirtokra vonatkozó ítélete. 1262. Nos magister Lanrencius Judex Curie domini Regis et Comes Zaladiensis tenore presencium omnibus quibus expedit significamus, quod Paulus jobagio castri Musuniensis de villa Durug pro se et Ladizlao fratre suo adstans contra Fauum Abbatem Monasterii Saneti Martini personaliter adstantem egerat coram nobis proponendo, quod ideni Abbas de terra ipsorum in terra Durug versus terram Comitis Marci intra metas eorundem quadraginta iugera terrarum viribus suis occupata contra voluntatem eorum detineret, faciens jobagiones suos super eadem residere. E conuerso autem idem Abbas per ipsum Paulum sibi obiecta se feeisse denegans, obiecerat in contrarium, quod illa quadraginta iugera terrarum, que ijdem Paulus et Ladislaus nomine sue terre requirunt, fuerit terra Monasterii Saneti Martini ab antiquo, et quod ante aduentum Tartarorum et post semper iobagiones ipsius Monasterii Saneti Martini super eadem resedissent. Vnde auditis proposicionibus parcium ipsis Paulo et Ladislao super sua proposieione adiudicarc probacionem volebanius. Sed idem Paulus próba re non assumpsit, sed fratri (?) ipsius Abbatis et vnius nobilis de eadem provincia commisit. Vnde decreueramus, quod idem Abbas et Comes Conraldus de Gug, quem idem Abbas spontanea voluntate nominauit et assumpsit in quindenaNatiuitatis Beate Virginis coram Capitulo Jauriensi contra Paulum et Ladislaum predictos, iurarent super eo videlicet, quod illa quadraginta iugera terrarum, que requiruntur per predictos, fuerit terra Monasterii semper et ab antiquo per ipsam Ecelesiam possessa. Tandem in octauis Saneti Martini predictus Abbas coram nobis constitutus exhibuit litteras Capituli Jauriensis hec verba continentes: