Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
nostro Barone ad hoc specialiter deputato. Hoc expresso, quod nec nos míttemus, nec predictus páter noster mittet procuratores vei promotores, seu propositores proponendarum vei exercendarum lítium vei causarum, sed principales persone factum proponant et suam iusticiam prosequantur; et nos et idem páter noster carissimus causas propositas secundum racionabilem, et approbat.am Regni nostri consuetudinem iudicabimus et sentencialiter dirimemus. Providentes eciam subiectorum nostrorum commodis statuimus, ut omnes cause hinc inde emergentes in tribus terminis tantucomodo et non pluribus, videlicet in média Quadragesima, in crastino Nativitatis Beate Virginis, et in crastino Beati Nicolai, per nos et per ipsum dominum Regem patrem nostrum carissimum tractentur et decidantur, modo superius comprehenso, judiciis in quibus partes condempnate fuerint, suis ordinariis reservatis. Item cum citacio fieri debet, domini terrarum seu possessionum, officiales, judices seu uillici, non ville, non omnes, vei plures de villa, vei cives sunt ad judicium evocaudi : et siqui fures vei malefactores fuerint nominati in villis seu possessionibus, quibus presunt, ipsi vei eos statuent in judicio, vei pro eis respondere tenebuntur. Ordinavimus eciam, quod super populos Baronum servencium domini Ree-is, carissimi patris nostri, nullám collectam racione lucri Camere , vei aliquo pretextu faciemus aut fieri permittemus, nec victualia aut aliquid nomine victualium exigemus, aut exigi patiemur. Ad opus eciam castri vei castrorum edificandi vei edificandorum eos non compellemus, nec eis huiusmodi operis seu edificii nomine collectam aliquam indicemus Evecciones eciam, vei vecturas ab eis nullatenus requiremus, nec aliquatenus imponemus. Descensus eciam, super populos Baronum vei serviencium ipsius domini Regis carissimi patris nostri non faciemus, nec aliquid descensus nomine exigemus; sed si casualiter in villis aliquorum Baronum vei serviencium ipsius domini Regis patris nostri descendere nos contingat, victualia, fenum, stramina et ligna, sine quibus esse non possumus, ad plénum persolvemus et persolvi faciemus. Ceterum si aliquis Baronum nostrorum contra ordinacionem nostram super populos aut villás Baronum seu serviencium domini Regis patris nostri descensum fecerit, expensam factam vei