Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

dampnum dátum cum pena dupli tenebitur resarcire. Que omnia et singula idem carissimus páter noster Rex Bela Ba­ronibus et servientibus nostris in suo Regno constitutis ad plénum observabit, faciet et attendet. Promisimus insuper predicto patri nostro carissimo, non sollicitare, allicere et recipere Baroncs, servientes , nobiles et alios komines suos, preter ruricolas inhabitandi graeia transmigrantes. Qui páter noster promisit nobis, quod nee ipse, nec domina Regina mater nostra, nec Bela Dux, fráter noster predilectus, nec eciam domina Anna Ducissa, soror nostra carissima, allici­ent, sollicitabunt, aut recipient Cumanos, Barones, servien­tes, vei aliquos komines nostros, preter rusticos et viilanos. Adiectum eciam est premissis, quod si aliquis vei aliqui a nobis vei a regimine nostro ad patrem nostrum predictum vei ipsius Regnum ; vei econverso de patre nostro vei eius Regno ad nos, vei ad régimen nostrum perpetrato aliquo rna­leficio se transferret vei transferrent, et nos et predietus pá­ter noster, alteruter nostrum alterutri de huiusmodi facinoro­sis hominibus iusticiam , satisfaccionem et emendam faciet et prestabit requisitus. Promittiinus eciam, quod nec nos, nec nostri cognati et amici, dominum Regem patrem nostrum, dominam Reginam, matrem nostram carissimam, Ducem Bé­lám , fratrem nostrum predilectum, et dominam Annám Du­cissam, sororem nostram , Ducem Belam filium eiusdem, Re­gem Boemorum generum ipsius et nostrum , Bolyzlaum Cra covie, Bolyzlaum Gnezdensem, Lyznyk filium Ducis Cazmerii Duces, nec terras ipsorum et homines ad eos spectantes, et quoslibet alios adherentes eis, molestabimus, turbabimus aut impugnabimus ullo modo. Et idem dominus Rex carissimus páter noster promisit una cum domina Regina, matre nostra carissima, DuceBela, fratre nostro predilecto, et domina Anna Ducissa, sorore nostra carissima concordiam, pacem et unionem habitam, initam et conventam, nobiscum habere, tenere et inviolabiliter observare, cum nostris cognatis et amicis. Ordinavimus eciam cum eodem carissimo patre nostro, ut possessionum, terrarum Baronum, nobilium, Ecclesiarum et monasteriorum hinc inde ablatarum celeris fiat restitucio per nos in regimine nostro, eiusdem patris nostri homine presente; in Regno vero patris nostri, Regis Bele, per ipsum

Next

/
Thumbnails
Contents