Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

11 IV. Orbán pápa Egyed györmegyei pap szániára egy ó-budai kanonokságról intézkedik. 1264. Urbánus Episcopus etc. dilecto filio . . . Preposito Ec­clesie Sancti Georgii Strigonier.sis salutem etc. Apostolice benignitatis affectum potissime circa illos debemus exponere, de quibus cvidentie claritas innuit, quod sint digni speciali gratia et honore. Cum itaque, sicut dilectus filius magister Xistus Capellanus noster, clericus et nuntius carissimorum in Christo filiorum nostrorum B(ele) Regis et . . . Regine Unga­rie Illustrium nobis asseruit, dilectus filius Egidius, presbiter Jauriensis Diocesis, secum pro ipsorum Regis et Regine obsequiis ad Apostolicam Sedem accesserit, et propter hoc non modicum laborarit, ac etiam commendatus de honestate morum et vite, nec non litterarum scientia, nondum sit asse­cutus beneficium ecclesiasticum, de quo commode possit su­stentari, nos eundem presbiterum obtentu dictorum Regis et Regine paterna benevolentia prosequentes, discretioni tuc mandamus, quatenus presbiterum ipsum, si est idoneus, in Ecclesia Budensi Vesprimiensis Diocesis, dummodo pro alio in eadem Ecclesia nondum direximus scripta nostra, facias auctoritate nostra per te vei per alium in canonicum et fra­trem recipi, ac sibi de prebenda, si qua in Ecclesia ipsa va­cat ad prescns, vei quam cito se facultas obtulerit, providere procures. Non obstante statuto de certo canonicorum numero iuramento et confirmatione Apostolica seu quacunque firmi­tate vallató, aut si dilectis filiis Preposito et Capitulo eiusdem Ecclesie, ad quos canonicorum institutio in ea dicitur perti­nere, a Sede Apostolica sit indultum, quod ad receptionom et provisionem alicuius minimé teneantur, quodque ad id com­pelli vei suspendi, aut interdici seu excommunicaii non pos­sint, et quod alius nequeat de prebendis ad eorum collatio. nem spectantibus aliquibus providere per ipsius Sedis litteras,

Next

/
Thumbnails
Contents