Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem, sive aliqua indulgentia Sedis eiusdem, per quam effectus huiusmodi gratie impediri valeat vei differri, et de qua in nostris litteris fieri debeat mentio speciális. Contradictores etc. compescendo. Dátum apud Urbem Veterem X. Kai. Septembris, Pontificatus nostri anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 277. 1.) 12. IV. Orbán pápa Bálint mestert esztergammegyei diakont születése törvénytelensége alól felmenti. 1264. Urbánus Épiscopus etc. dilecto filio magistro Valentino Diacono Strigoniensi salutem etc. Exemplo Domini, qui bonos benedictione prosequitur et dat virtutum meritis sue dona percipi largitatis, favore digno instruimur et eis adhibere subsidium, per quod honoris et fame suscipiaut iucrementum. Hinc est, quod cum sicut ex parte canssimi in Cbristo filii nostri B(ele) Ungarie Regis illustris fűit propositum coram nobis, tu defectum natalium, quem de presbitero genitus et soluta pateris, studio boneconservationis et vite, litterarum scientia, et vitc amplexu redimere dinoscaris, nos intuitu predicti Regis, qui per suum spccialem nuntium Apostolicam pro te gratiam affectuosis precibus fecit implorari, volentes ut tu prémium de probitate percipieus virtutum amplexui tempus deputasse preteritum et futurum adiicere delecteris, quod, huiusmodi non obstante defectu, in susceptis ministrare ordinibus et in presbiteium provenire ac beneficium ecclesiaslicum, etiam si curam habeat animarum, et tibi alias canonice offeratur, obtinere valeas, maximé cum defectus ipse in illis partibus, sicut asseritur, sit occultus, tecum veris existentibus supradictis, Apostolica auctoritate de speciali gratia dispensamus; ita tamen, quod prout requiret onus beneücii,