Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

petuo valiture dedit, tradidit, sicut montem concesserat me­moratum, ductus illa consideratione potissime, quod cum eadem Regina quoddam monasterium iii insula Danubii ad honorem Gloriose Virginis Marié construi fecisset de propriis bonis suis, Regie decebat Altitudinis claritatem, quod ipse sicut de aliorum bonorum suorum affluentia, ita et de suis liberis honorem dignuin impenderet Maiestati omnium Con­ditoris. Sic etenim per inspirationem Dei mirificam factum esse conspicitur, quod idem Rex ad glóriám Regis et Regine celorum carissimam in Christo filiam nostram Margaritam, natam suam, obtulit Gloriose Virgini, suis laudibus in eodem monasterio perpetuo servituram. Et quia plurime generose virgines Regni predicti, fere centum numero, in monasterio ipso ad Divine laudis obsequium devote ac humiliter conve­nerunt, voluit Rex prefatus, ut huiusmodi ancille Christi ur­gente necessitatis tempore se in eodem castro recipere va­leant, et in eius secretario virtutum Domino famulari. Porro ut libera disponendi ac ordinandi de ipso castro penes Regi­nam prefatam potestas remaneat et facultas, idem Rex de consilio Prelatorum et prefati Regni Baronum inter alia sta­tuit ordinando, ut Regina ipsa predictum castrum uni ex dictorum Regis et Regine liberis, qui magis eidem Regine fuerit obsecutus, in vita donare vei in morte legare valeat, prout eius placuerit voluntati, sicut in patentibus litteris eiusdem Regis confectis exinde suaque aurea bulla munitis plenius continetur. Quare pro parte ipsorum Regis et Regine instanter petebatur a nobis, ut cum proventus ac redditus montis, Comitatus et Districtus ipsorum tempore donationis, concessionis et traditionis huiusmodi valorem quinquaginta marcarum argenti non excederent annuatim, donationem, concessionem et traditionem easdem, ac statutum et ordina­tionem huiusmodi, non obstantibus constitutionibus contra­riis, que inter virum et uxorcm donationes fieri prohibent, Apostolico curaremus munimine roborare. Nos itaque consi­derantes attente ius prohibite donationis huiusmodi non amare, nec tamquam inter infestos fore tractandum, sed tam­quam inter maximo coniunctos affectu, et solam timentes ino­piam, quod profecto ad donatoris et donatorie magnificentiam ac doni exiguitatem respectu habito, locum sibi non vendicat

Next

/
Thumbnails
Contents