Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

in hoc casu, et quod etiam tam pie et honeste cause ad id Regem induxerunt eundem, donationem, concessionem ettra­ditionem, statutumctordinationempredictam, sicut alias pro­vide facta sunt, rata et firma habcntes, ea non obstantibus constitutionibus ipsis auctoritate Apostolica duximus confir­manda. Quocirca mandamus, quatenus dictam Reginam non permittas super premissis contra buius confirmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huius­modi etc. compescendo. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod suspendi vei interdici aut ex. communicari non possint per ipsius sedis litteras non facien­tes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem; sive aliqua ipsius Sedis indulgentia, per quam attribüta in hac parte tibi iurisdictio impediri valeat aut differri, et de qua in nostris litteris fieri debeat mentio speciális. Dátum apud Urbem Veterem Idibus Julii. (Pontiíicatus nostri) anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 271.1.) 65. IV. Orbán pápa Béla szlavóniai herczeg számára megerősíti IV. Béla királynak az ország több végváraira vonatkozó ado­mányát. 1264. Urbánus Episcopus etc. dilecto filio nobili viro B(ele) Duci Sclavonie salutem etc. Pro fidei meritis, que per Christi gratiam rutilare comprobaris ; te libenter epeciali favore pro­sequimur, et que tibi prosperitatem adiciant, liberaliter elar­gimur; firma credulitate tenentes, quod quanto gratiam grandiorum ab Apostolica Sede perceperis, tanto ei ferven­tiori studio te oportuno tempore studebis devotum per effe­ctum operis exhibere. Sane petitio tua nobis exhibita conti­nebat ; quod carissimus in Christo filius noster B(ela) Ungarie «

Next

/
Thumbnails
Contents