Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

IV. Ordán pápa megerősíti IV. Béla királynak Vissegrád vá­rát és Pilis megyét tárgyazó, Mária királyné számára tett ado­mányát. 1264. Urbánus Episcopus etc. venerabili fratri. . . Archiepi­scopo Strigoniensi, salutem etc. Justa desideria carissime in Christo filie nostre M(arie) Illustris Regine Ungarie, que per Dei gratiam vigilanter insistere dicitur operibus pietatis, auditu benigno suscipere et promptis delectamur affectibus adimplere. Sane ipsius Regine et carissimi in Christo filii nostri B(ele) Illustris Regis Ungarie, viri eius, exhibita no­bis petitio continebat, quod idem Rex illa deploranda discri­mina, que Regno Ungarie intulit impietas horrida Tartaro­rum, clementer attendens, provideac pie disposuit, ut in locis convenientibus ipsius Regni facérét castra construi, per que fidelium posset salus et defensio procurari. Cum autem dicta Regina quendam montem tunc desertum in silva, que Pelys dicitur, existentem pro castro ad defensionem viduarum et orphanorum contra hostilitatem Tartaricam, que formidabilis imminebat, inibi construendo ab ipso Rege dari sibi cum instantia petivisset, idem Rex, qui etiam Baronibus et aliis suis fidelibus loca huiusmodi pro faciendis munitionibus con­cedebat, prefate Regine liberali dextra montem donavit eun­dem, in quo ipsa de auro et ornamentis suis propriis, sertis videlicet aureis et monilibus ac rebus aliis pretiosis, que se­cum de domo paterna portavit, castrum, quod Wyssegrad dicitur, fecit opere sumptuoso construi, ad quod necessitatis tempore vidue, orphani ac fideles alii receptacula propria non habentes possent confugere, et ab hostili rabié tamquam in domo refugii se tueri. Postmodum vero prefatus Rex, pen­sata magnitudine sumptuum, quos dicta Regina pro huius­modi opere facérét, ei castrum ipsum cum Comitatu et di­strictu de Pelys Regia liberalitate, ac titulo donationis per­64.

Next

/
Thumbnails
Contents