Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

quo dictorum Abbatis et Conventus proposuit procurator, quod impedimentis detentus legitimis nec exeeptiones probarepotuit supradictas,nec sufficienter instructus in assignato sibi termino eomparere. Unde ad probandas exeeptiones easdem tam per testes, quara per instrumenta, etiam non obstante predieta interlocutoria, de iure communi seu per beneficiura restitutio­nis in integrum postulabat admitti; procuratore ipsius Ultra­silvani, quod id fieri non deberet, multipliciter respondente. Cum autem super premissis coram auditore prefato fuisset diutius altercatum, nos intellectis per fidelem relationem ipsius, que fuere proposita coram eo; attendentes neutram questionem ipsarum remissam esse sic sufficienter instructam, quod ad diffinitivam sententiam procedere valeremus, cum quedam ex attestationibus eiusdem Ultrasilvani in ulraque causa receptis calumpniam paterentur, ex eo quod quidam testium predictorum recepti ab eo, qui potestatem recipiendi non bábuit, extiterunt, et quorundam dicta fuissent per iam dicti Penestrini interlocutoriam reprobata, de quibus plene scire nequivimus veritatem; de utriusque partis procurato­rum assensu mandamus, quatenus vocatis qui propter hoc fuerint evocandi, vobis depositiones receptorum testium exhi­beri, et illas quas rationabiliter approbandas videritis, repro­batis reliquis appobantes, ac receptis probationibus, si quas partes de iure produxerint coram vobis, et auditis hinc inde propositis ; utrumque negotium, si de partium voluntate pro­cesserit, iudicio vei concordia terminetis, ac faciatis, quod statueritis etc. Alioquin eadem negotia sufficienter instructa ad nostrum remittatis examen, prefixo partibus termino pe­remptorio, festő videlicet Beati Michaelis proxime futuro, quo cum actis, munimentis et rationibus suis compareant coram nobis iustas auctore Deo sententias auditure. Quod si non omnes, tu ea, fráter Episcope etc. Dátum Viterbii XV. kai. Januarii, (Pontificatus nostri) anno nono.

Next

/
Thumbnails
Contents