Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
9. A győri káptalan egy peres birtoknak átengedéséről bizonyságot ád. 1235. Capitulum Jauriensis Ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Vestra nouerit vniuersitas ; quod ueniens ad nostram presenciam Macharias de villa Picud bilotus populorum Regine cum duobus iobagionibus eorundem , cum Forcasio scilicet et Nowla, confessus est coram nobis 7 quod cum tempore, quo A(ndreas) Rex Hungarie profectus esset in partes ultramarinas, habuisset discordiam cum iobagionibus monasterij Saucti Martini nomine Mocbcus et Suprun super quadam modica terra occasione terre populorum Regine, et ipsam terram nominati M. et S. probassent esse suam hereditariam; quia prenominatus M. bilotus cum suis socijs eandem terram coram multis nobilibus M. et S. sepenominatis permisit libere possidere, super quo a nobis litteras testimoniales dari postulauit. Nos igitur uidentes ipsius iustam peticiouem, preuominatis M. et S. literas presentes sigilli Capituli nostri munimine roboratas eoncessimus memoriales. Incipit autem prima meta eiusdem terre in quadam ualle paruula infra unam maceriam; cuius commetanei sunt filij Koza scilicet: Oslu ; Wata , Cliepanus; inde tendit parumper per metas uersus montem et deciinat uersus occidentem, et uadit per metas usque liiam que uocatur salifera; inde uadit iuxta nominatam uiam uersus orientem usque ad quandam fossatam magnam, quam diuidit predicta magna uia per médium , et ibi sunt mete, cui commetanei sunt Capras, et Forcasius; inde uadit iuxta eandem fossatam ad magnam uiam que vocatur Symgan (Symigiensis), et ibi sunt mete, ubi due diuiduntur uie per crucem; inde tendit super ipsam uiam uersus Bocon usque ad prenominatam uallem, et ibi sunt commetanei populi Regine. A quorum uicinitate diéta terra est separata ; hij sunt: Chebud, Tyuan,Oduu ;Mycuset01ub.DatumannogracieM 0CC 0XXX 0V°. (í^redetie a szentmártoni főapátság levéltárában).