Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
223. István ifjabb király Szigligetet adományozza a pannonhalmi apátságnak. 1260. Stephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium Saluatore. Quia facta mortalium cursu temporum a memória delabuntur, expedire videtur, vt rerum gestarum series uiuacis littere ])atrocinio perbempnetur. Hinc est igitur, quod vniversorum noticie tenore presencium volumus tieri manifestum , quod dominus Bela Illustris Rex Hungarorum karissimus páter noster, verens mala preterita, que ipse cum suis sustiiaiit ab irrumpente dira barbarie Tartarorum, prouido consilio dominorum pie prospiciens pariter et suorum, castra, municiones et obstacula edixit ediíicari per singula et vniuersa loca valida Regni sui. Idem eciam dominus et karissimus páter noster pie, paternaliter ac laudabili proposito nos induxit, quod quandam insulam in Balatino existentem, vbi quidam mons aptus municioni est, Monasterio Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié conferremus. Quam quidem insulam tempore perpetuitatis Ogez Banus possidebat; postmodum eadem insula per dominum Regem karissimum patrem nostrum Kalyauo Comiti Greco collata extiterat et donata; demum eciam ipso Greco abque solacio liberorum decedente, et Comitatum Zaladiensem nobis de gracia domini Regis karissimi patris nostri tenentibus, diéta insula ad manus nostras se cundum Regni consuetudineni extitit deuoluta. Cousiderantes itaque induccior.es et moniciones prefati domini et patris nostri karissimi salubres, et instinctu Diuini Spiritus esse factas, attendentes eciam in ipsa collacione et Regno accrescere et pariter monasterio supradicto, ipsam insulam cum vsibus omnibus, videlieet cum villis, siluis, vineis, fe21*