Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

dimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dá­tum per manus magistri Pauli Prepositi Posoniensis aule nostre Vice-Cancellarii anno Domini millesimo dueentesimo sexagesimo Regni autem nostri anno vigesimo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 222. István ifjabb király a porotvai kápolnát a pannonhalmi apát­ságnak adományozza. 1260. Stephanus Dei gracia Rex primogenitus domini Bele Illustris Regis Vngarie, Dux Transsyluanus omnibus pre­sentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuer­sorum presencium posterorumque noticiam harum serie vo­lumus peruenire, quod nos circa Ecclesiam Beati Martini de Sacro Monté Pannonié ducti pietate, considerantes imo firmiter credentes, ex terrenis bonis Diuino cultui collatis gráciám et fructum reportare, eidem Ecclesie quandam Capellam in bonorem Sancti Hemerici vocatam de Porowa in Bokon exi­stentem pro salnte nostra ac Regni nostri stabilitate de Re­gia liberalitate duximus conferendam, ita quod in eadem fra­tres Ordinis Beati Benedicti Deo famulantes commorentur, babentes cellarium et araturam ibidem, ad quorum vsum et sustentacionem terram sub tali spacio et comprebensione volumus assignari, vt quantum a cymeterio ipsius capelle e quatuor partibus tribus vicibus sagittando terra comprebendi poterit, illám fratres prenotati pacifice possideant et quiete. Vt igitur nostra donacio perpetuo perseueret, presentes con­cessimus dupplicis sigilli nostri munimine robaratas. Dátum per manus magistri Benedicti aule nostre Vice-Cancellarii anno Domini MCCLX. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents