Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
216. Dénes szolnoki és bakonyi főispán bizonyítja, hogy a pannonhalmi apátság és a Churgiban lakó bakonyi erdöcsöszők közti Venyu helység határait illető egyenetlenség barátságos úton elintéztetett. 1258. Dyonisius 1 Comes de Zounuk et de Bokon vniucrsis presens scriptum inspecturis salutem inDomino sempiternam. Quia uidelicet quedam penalitas ineuitabilis kumane nature dominatur, abhinc censuit discretorum prudentia, res bene gestas scriptis mandare, vt apud posteros robur valeant obtinere. Hinc est, quod ad vniuersorum noticiam barum serie volumus perueuire; quod cum causa, que vertebatur iuter venerabilem patrem Fauum Abbatem et Conuentum Monasterii Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié super terra populorum suorum de villa Venyu subter Bokon ex vna parte, et custodes silue Bokon de uilla Churgí ex altéra multis altercacionibus fuisset coram domino Rege ventillata, cumque necparcereturlaboribus, et expensis iam gravarentur; tandem Iudice Curie Regie consenciente pacem inter se reformare studuerunt partes iam dicte. Sed dum ipsa pacis reformacio, nisi nobis mediantibus, uigorem nullum uisa fuisset posse obtinere, eo quod custodes silue supra notati ex Regia donacione nostre potestati subiicerentur, misimus uice nostra Saulum Comitem de Bokon fidedignum de genere Peukenw, qui postmodum super serie pacis reformate remisit nobis litteras suas autenticas continentes hanc formám. Metuendo domino suo Dyonisio Comiti de Zonouk et de Bokon incolumitatem cum fideli seruicio. Quia dominacionis vestre mandatis pro uiribus paratus sum obtemperare, noueritis, me accessisse super faciem terre Venyu subter Bokon Ecclesie Beati Martini de Sacro Monté Pannonié, super qua contencio inter dictam Ecclesiam et custodes silue Bokon de uilla Churgi haberi uidebatur, et conuocatis illuc vniuersis