Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
presenciam Fauus venerabilis Abbas de Sacro Monté Pannonié nobis instancius supplicauit, vt dictam terram liceret sibi emere 'nomine Ecclesie sue et pacifice possidere. Volentes igitur vtilitati Monasterii Beati Martini consulere in hac parte, concessimus dicto Abbati, vt dictam terram Durug vocatam a prefato Alexandro libere emat et possideat. Et sic idem Alexander retulit in nostra presencia constitutus, per dictum Abbatem precium eiusdem terre plenius sibi extitit persolutum. In cuius eciam solueionis iudicium idem Alexander priuilegium nostrum, quod babebat super ipsa terra, dicto Abbati restituit omni super precio dicte terre renuncians accioni. Vt igitur bee nostra concessio robur perpetue obtineat firmitatis, litteras nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Smaragdi venerabilis Electi Ecclesie Colocensis dilecti et fidelis nostri aule nostre Vice-Cancellarii anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo, XVIII 0 kalendas Madii, Regni autem nostri anno vigesimo tercio. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 204. IV. Béla király a pannonhalmi apátság és a Guler helységben lakó szolgagy'óri várjobbágyok közt Zamtu nevü birtok ügyében Ítéletet hoz, melynek végrehajtását a győri káptalan eszközli. 1258. Capitulum Ecclesie Geuriensis vniversis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in auctore salutis. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire , quod in medio quadragesime Laurencius Decanus et Martinus Curialis Comes Monasterii Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié pro domino Fauo Abbate, et Co«uentu Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié ex vna parte ; Peteu, Dániel, Almus, Bohas, Jaco et Symun ac alii eius consanguinei, iobagiones scilicet castri Zolgageur in villa Guler ex altéra in nostra existentes pre-