Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
sencia, exhibuerunt nobis duo paria litterarum memorialium domini nostri Bele Regis Illustris Hungarie, quarum tenor talis est: Dátum pro memória, quod Fauus Abbas Sancti Martini ín medio quadragesime, Peteu et eius consanguineis jobagionibus castri Zolgageur de villa Guller pro terra Zamtou, que dictis jobagionibus de Zolgageur titulo empcionis fuerat deuoluta, iuxta nostram sentenciam debet viginti quinque marcas soluere et duas pro judicio Regali, eorum porcionem contingentes, cum denariis Regalibus ad pondus, vei argento decime combustionis coram Capitulo Iauriensi. Prefatus vero Peteu et eius consanguinei in ipsa média quadragesima priuilegia super diéta terra Zamtou per Monasterium Sancti Martini et Capitulum Iauriense confecta coram eodem Capitulo Abbati restituere supradicto, si potuerint rehabere; si vero rehabere non potuerint, dabunt eidem Abbati litteras nostras et Capituli Iauriensis super eo, quod littere Salomonis Abbatis et Conuentus Sancti Martini ac Capituli Iauriensis super contractu predicte terre confecte vbicunque in judicio fuerint exhibite, irrite et casse penitus habeantur; quod nisi fecerint, ipsa terra absque pecunia Abbati perpetuabitur antedicto. Si vero Abbas in solueione prefate pecunie negligens extiterit, eandem terram ijdem jobagiones Zolgageurenses possidebunt contradiccione aliqua non obstante. Ceterum memoratus Peteu et eius cognati edificia sua vsque quindenam BeatiGeorgii de terra transferent supradicta; sata vero sua autumnalia pacifice pro se recipient tempore congruo sine damno. Dátum prope Budám in Chepel in crastino Luce Evangeliste. In prefato autem medio quadragesime dictis Laurencio Decano et Martino Curiali Comite ex vna parte, Peteu eciam et suis cousanguineis antedictis, jobagionibus scilicet Zolgageurensibus de villa Guler in nostra presencia. constitutis; idem Laureneius Decanus et Martinus Curialis Comes pro dicto domino Fauo Abbate Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié et Conuentu existentes, illas viginti quinque marcas pro terra Zamtou, et duas pro judicio Regali porcionem dicti Peteu et suorum consanguineorum contingentes cum denariis Regalibus ad pondus coram nobis plenarie persoluerunt-