Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

habere. Vt igitur hec premissa semper salua et inconcussa permaneant, ad instanciam dieti Abbatis litteras nostras de­dimus duplicis sigilli nostri munimiue roboratas. Dátum per manus magiatri Smaragdi Eíecti Albensis aule nostre Vice­Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini M' CC°L 0VI° octauo Idus Maii, Regni autem nostri anno XX 0 primo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 139. IV. Béla Bazin földet Kozma és Achilles grófoknak adomá­nyozza a tatárok és osztrákok elleni hü szolgálataikért. 1256. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie , Rame, Seruie, Gallicie, Lodonierie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Sal­uatore. Etsi Celsitudo Regia quibuslibet suis subditis manus consueuerit porrigere largitatis; magis tamen illos tene­tur gratuitis prosequi donatiuis (így), de quorum meritis, fidelitate ac seruieijs Regi et Regno constitit. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod cum post recessum Tartarorum pro reuocandis juribus Castri indebite occupatis per totum Regnum nostrum diuer­sos judices misissemus; inter cetera Cosmas et Achilleus Co­mites fideles nostri uobis instantissime supplicarünt, vt ter ram Bozin, que Castri fu(it Poson)iensis, eisdem dimittere nostroque dignaremur priuilegio confirmare. Seruieijs itaque ipsorum eximijs ad nostram memóriám reuocatis ; videlieet, quod cum in Sayow contra Tartaros conflictum habuissemus, eisdem se pugne viriliter obponentibus, sunt grauiter wlne­rati, et fráter ipsorum extitit interemptus pro fidelitate Regno debita et Corone. Cum eciam in partibus maritimis mancre­mus, contra ducem Austrie, nostrum inimicum capitalem , il­lesum et indempne Regni nostri confinium seruauerunt, vbi prefatus Cosmas Comes pro fidelitate nobis impensa, receptis duodecim w'neribus fuerat captiuatus; quo iu captivitate

Next

/
Thumbnails
Contents