Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
existente Comes Achilleus illesum nostrum confinium conseruauit. Et cum de maritimis redeuntes, prefato Cosma Comite in captiuitate existente contia Ducem Austrie exercitum mouissemus, idem Achilleus Eegnum Austrie vsque Vyennam a Posonio pro fidelitate nobis debita deuas tauit. Hec igitur et alia ipsorum seruicia recolentes, que longum esset per singula enarrare, dictam terram Bozin ipsis Cosme et Achilleo Comitibus et heredibus ipsorum heredumque snorum successoribus dimisimus perpetuo pacifice possidendam , sicut páter ipsorum dinoscitur tenuissse. Mete autem eiusdem terre, sicut per litteras venerabilis patris Wincencij Episcopi Nitriensis, cuius inquisicioni qualitatem et quantitatem ac metas eiusdem commiseramus, nobis constitit, taliter distinguuntur: Prima meta incipit a parte meridionali, ubi est caput riuuli, Balase vocati; inde tendit ad fluuium Hilinuk vocatum; tansito autem Hilinuk procedit ad quandam viam, que diuidit terram ville Nyr castrensium Castrí Posoniensis, de qua progreditur ad fluuium Biztrich, et ibi sunt commetanei a parte occidentali filij Comitis Bacha jobagiones Castri Posoniensis; per ipsum vero Biztrich vádit superius usque ad locum, vbi diuiduntur in duas partes, per sinistram vero partém vádit superius vsque ad caput dicti riuuli Biztrich, et ibi tenet metam cum villa hospituni Castri Posoniensis nomine Jablam ; transiens autem viam ville Jablam, veuit ad viam Myzle, vbi contiguatur ville nominate ; inde reclinat versus septemtriouem tendendo paruum superius per quandam viam venit ad metam ligneam, de qua descendit ad caput riuuli Luchnuch nomine, et est conterminalis cum villa Chukaria filiorum Chukar jobagionis Castri Posoniensis , a parte orientali, et iuxta terram filiorum Chukar vádit ad villám Modur, vbi sunt homines, qui dicto Castro quinque pondéra soluere tenentur; et inter ipsas villás sunt multe mete veteres et antique, et dicta terra Modur eidem terre Bozin in modico contiguatur; inde vero peruenit ad metam ville Chanuk jobagionis Castri Posoniensis, de qua progrediens versus meridiem vádit per metas multas et antiquas vsque ad villám Susullan, vbi sunt eciam jobagiones predicti Castri; inde progrediens vádit ad nemus, vbi est meta sub arbore ilicis; transito autem nemore veuit ad quandam viam, iuxta quam