Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
150. IV. Incze pápa Istvánnak, előbb esztergami érseknek most prenesztei bibornokpüspöknek megengedi, hogy az esztergami érsekség tizedének tizenharmadik részét tovább is húzza. 1252. Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri Stephano Episcopo Prenestino salutem etc. Si congruum honestatis est debitum, si pium humanitatis officium, si iustum iudicium equitatis Pontificibus, qui iam emeriti ad quictis sue otium relaxantur, de bonis Ecclesiarum, quibus ex ydouea causa cedunt sustentationem congruam assignari; videri non debet indignum, te, quem ad supportandum nobiscum laboriosam orbis sarcinam Romana Ecclesia evocavit, cum admaiorum negotiorum certamina, quam pridem humeris tuis in regimine Strigoniensis Ecclesie, de qua te nuper assumpsimus, imminebant, apud Sedem Apostolicam pro quiete omnium sis ascriptus, ab eiusdem Strigoniensis Ecclesie non avelli prorsus uberibus, cui laudabiliter prefecisti (így, talán prefuisti), nec minus, donante Domino prodesse poteris in futurum. Hac igitur rationabili nos consideratione movente, cum decimationes ad Strigoniensem Arcbiepiscopatum spectantes distinguantur in tredecim, sicut accepimus, portiones, que cultelli secundum regionis consuetudinem nuncupantur, illám earundcm decimationum portionem sive cultellum, que vei qui Collucuz (Csallóköz) sive minus possomium (Posonium) dicitur, tibi pro tua sustentatione presentium auctoritate concedimus integre cum omnibus suis pertinentiis cousuetis, quamdiu vixeris, libere retinendam. Nulli ergo etc. uostre concessionis etc. Dátum Perusii Idibus Novembris (Pontificatus nostri) anno X. . . . Sancti Martini de Pannónia Ordinis Sancti Benedicti et. . . de Pelixio (Pilis) Cisterciensis Ordinis Abbates Jauriensis et Vesprimiensis Diocesium dati sunt super hoc conservatores. Non obstante, si alicui a Sede Apostolica sit indultum etc. Quod si non ambo etc. (IV. Incze pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 213. 1.)