Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

99. IV. Incze pápának, a veszprémi püspök, és káptalan s a pannon­halmi apátság közti peres ügyre vonatkozó, rendelete. 1244. Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili­bus fratribus . . . Arcbicpiscopo Strigoniensi et . . . Episcopo Nitriensi, et dilecto filio . . . Abbati de Pelis Ordinis Cisterciensium Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum Ab­batis et Conventus Monasterii de Pannónia Ordinis Sancti Benedicti nobis extitit intimatum, quod cum ipsi contra vene­rabilem fratrem nostrum Episcopum et Capitulum Vespri­miense super Ecclesiam Sancti Saluatoris de Tordh Vespri­miensis Diocesis ad eorum monasterium pertinente ad cer­tos iudices Apostolicas litteras impetrassent, quorum nomina monacbus eiusdem monasterii, quem ijdem Abbas et Conventus pro suis negoíiis ad Sedem Apostolicam destinarunt, se igno­rare dieebat, cum litteris, in quibus nomina continebantur eo­rum, et aliis rebus suis fuerit veniendo ad Sedem Apostolicam, sicut asserit, spoliatus; et cum diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate processum, quia dieti iudices fuerunt a Tartaris interfecti, causa ipsa non potuit fine debito terminari. Quocirca discretioni vestre per Aposto­lica scripta mandamus, quatenus, si est ita, in causa ipsa dictorum iudicum legitimo servato processu, ratione previa procedatis iuxta priorum contineutiam litterarum. Quodsi non omnes bis exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea ni­hilominus exequantur. Dátum Lugduui XIII. kalendas Janu­arii Pontificatus nostri anno secundo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents