Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

100. IV. Incze pápa a bodrogi esperestnek megengedi, hogy esperest­ségén kivül még más egyházi javadalmat is birhasson. 1244. Innocentius Episcopus etc. dilecto filio . . . Archi­diacono Budrugiensi Colocensis Diocesis salutem etc. Probi­tatis tue merita nos inducunt, ut personam tuam speciális favore gratie prosequamur. Tuis ita supplicatiouibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus, ut cum Arcbidiacona­tus tui redditus propter Tartarorum sevitiem sint adeo dimi­nuti, quod ex eis nequeas sustentari, recipere valeas unicum aliud beneficium, etiamsi curam babeat animarum annexam, si tibi canonice offeratur, et una cum Archidiaconatu predicto libere retinere, constitutione generális Concilii non obstante; ita quod in Archidiaconatu iam dicto personaliter , et in be­neficio per vicarium ydoneum studeas deservire. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Dátum Lug­duni XII. kai. Januarii Pontificatus nostri anno secundo. (IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 191. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents