Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
et deinde directe tendit in quemdam riuum, qui dicitur potok, et deinde per ipsum riuum versus partém australem, secundum cursum ipsius riui in quoddam nemus dictum Jablan, et deinde directe per quandam vallem versus austrum, que dicitur vallis Budyzlay, tendit vsque in Zitniza, et deinde versus boream usque in Kazina gorica, et deinde ad quandam quercum que dicitur quercus lupi, et deinde in austrum ad vocatas quinque vias, et dein !e uersus boream ad vallem Koruganiza, et deinde ad locum, qui dicitur Badan, et deinde ad quamdam vallem , que dicitur Weprinna, et deinde ad lapidem, qui est apud maré, super quem sancta crux est desculpta, et ibi terminatur; excepta tamen possessione castri Lubey, que est Hospitalis Sancti Jobannis. Item pascua dicte ciuitati pertinencia in magnó monte sunt, qui est super mare, incipiendo a loco, qui dicitur Tribang versus occidentem usque in locum, qui dicitur Ecus, et usque ad cacumen dicti montis. Ut igitur ciuitas None et ciues immunes et inoffensi perpetuo permaneant predictis suis iuribus gaudentes in pace; et ne ullo processu subsequentis temporis distincciones predicte per quemcunque valeant retractari, presens priuilegium nostri sigilli caractere stúdiósé communitum ob perpetui roburis firmitatem ipsis graciose duximus concedendum. Anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, anno autem Regni nostri octauo. . Jegyzet. Ezen privilégium megerősíttetett V. István királytól 1272, és a velenczei kormánytól 1309. V. István privilégiumának eredetie őriztetik a bécsi cs. k. titkos levéltárban; az okmányok másolata pedig olvasható a „Copia de Commemoriali" czímü velenczéi statuskönyvben V. k. 197—199. 11. V. ö. Fejért, Cod. Dipl. VII. k. 5. r. 166. és 267. 11.