Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
89. IV. Incze pápa az esztergami érseknek postalált váczipüspököt Horvátországba és Dalmátiába apostoli követté nevezi ki. 1243. Innocentius Episcopus etc. venerabili fatri. . . Episcopo quondam Waciensi in Strigonieusem Archiepiscopum postulato salutem etc. Virtutum dominus in hiis, que ipsius respiciunt glóriám, te talem reddidisse dicitur, ut per remotas partes et proximas tue fame fragrantia diffundatur Ex hoc igitur secura sumpta fiducia, quod in ampliatione catholice fidei fervens et pervigil debeas inveniri, tibi legationis officium in Croatia et Dalmatia duximus committendum : frateruitatem tuam rogamus et obsecramus in domino Jesu Christo, quatenus indutus fortitudine ac virtute precinctus pravitatis beretice maculas, quibus terre hujusmodi nimis, sicut accepimus, sunt infecte, sic de ipsis Divine potentie propitiante subsidio per te ac alios ad hoc idoneos abolere studeas, quod ibidem Christiana possit vigere religio ad illius honorem et glóriám, in cujus beneplacito geritur, ut perempnis vite felicitas per fidei puritatem et innocentie studium acquiratur. Ceterum, ut quod in hac parte prudentie tue committimus ad eflfectum deduci focilem, Deo propitio, gaudeamus, si forsan aliqui super tam pio negotio, tani salubri contradictores fuerint aut rebelles, quod per censuram ecclesiasticam, ac si nece9se fuerit per subsidium brachii secularis illorum possis cohibere nequitiam, tibi auctoritate presentium concedimus facultatem. Dátum Anagnie XIIII. kai. Augusti (Pontificatus nostri) anno primo. (IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 187. 1.)