Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
ipsum negotium uolumus inmotum in statu pristino permanere, ita quod ex huius prorogatione neutri parti preiudicium generetur. XXIV. (? 1241.) F. Dei gracia humilis Abbas Scotorum in Wienna, C. Prepositus et F. Decanus Nivnburgensis iudices a Sede Apostolica delegati nobili uiro domino W. de Pest. Cum propter generalem Austrie turbationem ac uiarum discrimina in causa, que inter uos et Abbatem et Conuentum Monasterii Sancte Crucis uertitur , sicut plenius intellexistis, quam ex delegatione Apostolica suscepimus terminandam, procedere non potuerimus, uobis direximus scripta nostra sub bac forma, ut eadem causa in statu eodem, in quo tunc erat, perdurante expectare a nobis citationem aliam deberetis. Verum, quia per Dei gráciám pessimus predicte terre status aliquantulum est in melius református, nos mandatum Apostolicum negligere non audentes peremptorie uos citamus districtissime precipiendo, quatinus in proximo festő Calixti Pape, id est IP'. Idus Octobris, Heimburch in ecclesia parrochiali conspectui nostro uos in propria persona uel per procuratorem sufficienter instructum presentare nullatenus omittatis, predicto Abbati et conuentui finaliter super suis querimoniis responsuros, alioquin quatinus de iure potuerimus procederemus. (Az eredeti után Weiss Urkunden des Stiftes Heiligen Kreutz, 297— 307. 11. V. ö. a fenebb 23. sz. a. közölt okmányt.)